Anno ab incarnatione Domini MCCXXVIII convenerunt Parisius in domo sancti Iacobi [octo] priores provinciales una cum Iordano, magistro ordinis nostri, singuli cum duobus diffinitoribus sibi a provincialibus capitulis deputatis, ubi fratres omnnes vota sua unanimiter transtulerunt, eisdem potestatem plenariam concedentes, ut quicquid ab ipsis fieret, sive in constituendo sive in destituendo, mutando, addendo vel diminuendo, de cetero firmum ac stabile permaneret, nec liceret alicui quantecumque auctoritatis capitulo eorum aliquid immutare, quod ipsi statuerunt perpetuis temporibus permansurum. Priores igitur iam prefati cum suis diffinitoribus, gratia Spiritus sancti invocata, quasdam constitutiones ad utilitatem et honestatem et conservationem ordinis, premissa diligenti examinatione, unanimiter et concorditer ediderunt, quas in locis suis inter constitutiones alias inserere procurarunt.
Inter constitutiones autem quasdam voluerunt inviolabiliter et immutabiliter in perpetuum observari, videlicet de possessionibus et redditibus nullatenus recipiendis, de appellationibus removendis, et quod non possit per fratres diffinitores prioribus provincialibus neque per priores fratribus in suis diffinitionibus in aliquo preiudicium generari. Quasdam vero sic voluerunt immutabiles permanere, ut nonnisi a consimili capitulo, novis emergentibus causis, articulis, casibus et negotiis, de ipsis possit aliquid pro tempore immutari, videlicet de constitutionibus non faciendis nisi per tria generalia capitula fuerint approbate, de non equitando, de expensis non portandis, de carnibus nisi causa infirmitatis non comedendis, ita tamen ut in hiis pro loco et tempore prelato liceat dispensare.
Eapropter, ut unitati et paci totius ordinis provideamus librum istum, quem librum consuetudinum appellamus, diligenter conscripsimus, in quo duas distinctiones notavimus.
Prima distinctio continet qualiter se habeant fratres in suo monasterio in die, qualiter in nocte, qualiter novitii, qualiter infirmi, qualiter minuti, et de silentio et de culpis.
Secunda distinctio, de
Audito primo signo, ad matutinas surgant fratres, dicendo matutinas de beata Virgine pro tempore. Quibus finites, cum fratres in chorum venerint, inclinent ante altare profunde. Et cum ad sedes suas venerint, facto signo a prelato, flexis genibus vel inclinati profunde pro tempore, dicant Pater noster et Credo in Deum. Et iterum facto signo a priore, surgant. Hora itaque devote incepta, versi ad altare, muniant se signo crucis. Et ad Gloria Patri inclinet chorus contra chorum profunde vel prosternant se pro termpore usque ad Sicut erat. Et hoc faciendum est quotiens Pater noster et Credo in Deum dicuntur, nisi in missa, et ante lectiones et in gratiarum actione. Idem etiam faciendum est ad primam collectam in missa et ad collectam post communionem et similiter ad orationem pro Ecclesia et in singulis horis ad collectam et ad Gloria Patri, quotiens in inchoatione hore dicitur. Ad omnia autem alia Gloria Patri et ad extremos versus hymnorum et ad penultimum versum cantici Benedicite inclinamus usque ad genua, et quando cantatur Gloria in excelsis Deo, ad Suscipe deprecationem nostram, et in Credo in missa ad Homo factus est, et iterum in benedictione lectionis, item in capitulo ad orationem Sancta Maria, et in omni oratione, quando nomen beate Virginis nominatur.
In ferialibus diebus iacemus prostrati a Sanctus usque ad Agnus. In festis vero trium vel novem lectionum iacemus ab elevatione corporis Christi usque ad Pater poster. In prostrationibus idem servamus in festo trium vel novem lectionum.
Intrante conventu capitulum, lector pronuntiet lunam et que de kalendario pronuntianda sunt. Et sacerdos prosequatur: Pretiosa, etc. Et residentibus fratribus, lector pronuntiet lectionem de regula vel de institutionibus pro tempore, premisso Iube domne. Et hebdomadarius subiungat benedictionem: Regularibus disciplinis vel Divinum auxilium pro tempore. Et facta absolutione pro defunctis, dicat qui tenet capitulum: Benedicite et, responso Dominus, inclinent omnes. Deinde, recitatis beneficiis et dicto a priore Retribuere dignare etc., dictis etiam a conventu psalmis Ad te levavi et De profundis, Kyrie eleison cum Pater poster, subsecutis etiam hiis tribus versiculis, scilicet Oremus pro domino papa, Salvos fac servos tuos, Requiescant in pace, ab hebdomadario dicendis, cum hiis tribus collectis Omnipotens sempiterne Deus qui facis, Pretende, Fidelium Deus, resident fratres. Tunc prelatus poterit dicere breviter, si quid ad honestatem vel correctionem fratrum viderit expedire. Post egrediantur novitii.
Quibus egressis, dicat qui preest: Faciant venias, qui se reos estimant. Continuo, qui se reos intellexerint, prostrati veniam petant. Deinde surgentes humiliter confiteantur culpas suas. Et quorum culpa talis est, que digna est correctione, preparent se ad correctionem. Quam correctionem faciat prior vel ille, cui ipse iniunxerit. In capitulo fratres nisi duabus de causis non loquantur, scilicet culpas suas vel aliorum simpliciter dicendo et prelatis suis tantum ad interrogata respondendo. Nullus faciat proclamationem super aliquem ex sola suspicione.
3. DE MULIERIBUS NON INTROMITTENDIS
Mulieres claustrum, officinal nostras et oratorium numquam ingrediantur, nisi in consecratione ecclesie. In Parasceve vero chorum poterunt intrare usque ad officium. Sed in ecclesia laicorum vel extra in loco determinato prior eis de Deo et de spiritualibus loquatur.
4. DE HORIS ET DE MODO DICENDI
Matutinas et missam et omnes horas canonicas simul audiant fratres nostri et simul comedant, nisi cum aliquibus prelatus aliter dispensare voluerit. Hore omnes in ecclesia
breviter et succincte taliter dicantur, ne fratres devotionem amittant et eorum studium minime impediatur. Quod ita dicimus esse faciendum, ut in medio versus metrum cum pausa servetur, non protrahendo vocem in pausa vel in fine versus, led, sicut dictum est, breviter et succincte terminetur.
A Pascha usque ad festum sancte Crucis reficiantur bis fratres, exceptis diebus Rogationum et sextis feriis et vigilia Pentecostes et ieiuniis Quatuor Temporum, vigilia Iohannis Baptiste, Petri et Pauli, Iacobi et Laurentii, Assumptionis sancte Marie et Bartholomei.
A festo sancte Crucis usque ad Pascha continuum tenebimus ieiunium et nona dicta comedemus, exceptis dominicis diebus. In toto autem Adventu et Quadragesima et ieiuniis Quatuor Temporum, in vigilia Ascensionis et Pentecostes et sancti Iohannis, Petri et Pauli et Matthei, Simonis et Iude et Omnium Sanctorum, Andree apostoli et omnibus sextis feriis, nisi dies Natalis Domini ea die venerit, quadragesimali utimur cibo, nisi cum aliquo propter laborem dispensatur, vel in locis in quibus aliter comederetur, vel nisi precipuum festum fuerit. Itinerantes tamen bis refici possunt, nisi in Adventu, exceptis ieiuniis principalibus ab Ecclesia institutis.
Hora competenti ante prandium vel cenam a sacrista paucis ictibus campana pulsetur, ut fratres ad refectionem venire non tardent. Tunc pulsetur cymbalum, si cibus est paratus, alioquin non pulsetur donec paratus sit. Ablutis vero manibus, prior nolam refectorii percutiat et tunc fratres ingrediantur. Quibus ingressis, incipiat nolam pulsare. Qua pulsata, dicat Benedicite, qui dicit versiculos. Et conventus prosequatur benedictionem, et comedant. Verumtamen servitores incipiant ab inferioribus, usque ad mensam prioris ascendentes.
Nulla fiat pictantia servitoribus vel ministris, que non fit conventui, nisi sint infirmi vel minuti. Priores comedant in refectorio et cibariis conventus sint contenti. Similiter infirmarii et receptores hospitum et ministri et alii fratres, nisi cum aliquibus prior dispensaverit ob aliquam causam, ut extra conventum aliquando comedant. Si autem priores infirmari contigerit, in infirmaria cum aliis fratribus procurentur.
Pulmenta nostra sint ubique sine carnibus in nostris conventibus.
9. DE COLLATIONE ET COMPLETORIO
Tempore ieiunii, hora competenti sacrista ad collationem pulset signum. Et fratribus venientibus in conventum, ad signum prioris legat lector, premisso Iube domne. Et sequatur benedictio Noctem quietam etc. Et infra lectionem poterunt fratres bibere, facto signo a priore et dicto Benedicite a lectore et data benedictione ab hebdomadario: Largitor omnium bonorum etc. Finita lectione, dicat qui preest: Adiutorium nostrum etc. Et tunc cum silentio intrent fratres ecclesiam. Alio vero tempore, ante completorium legatur lectio in ecclesia: Fratres, sobrii estote. Et facta confessione et dicto completorio, det benedictionem qui preest. Et hebdomadarius aspergat aquam benedictam. Et postea dicatur Pater noster et Credo in Deum. Quod etiam fieri debet ante primam et ante matutinas.
Super culcitras non dormiant fratres nostri, nisi forte stramen vel aliquid tale, super quod dormiant, habere non possint. Cum tunica et caligis cincti dormiant. Super stramina et laneos et saccones dormire licebit.
Circa infirmos caveat ne sit negligens prelatus. Sic enim procurandi sunt, ut ut citius releventur, sicut dicit pater noster Augustinus. Poterunt etiam quidam vesci carnibus, prout eorum gravior requirit infirmitas, secundum quod prelato visum fuerit.
Minutio quater in anno, fiat: prima in mense septembri, secunda post Natale, tertia post Pascha, quarta circa festum Iohannis Baptiste. Preter has minutiones nullus audeat sibi minuere, nisi discretio prioris propter aliquam causam iudicaverit aliter esse faciendum.
Prior novitiis magistrum diligentem in instructione eorum preponat, qui eos de ordine doceat, in ecclesia excitet et, ubicumque negligenter se habuerint, verbo vel signo, quantum poterit, eos studeat emendare. Et necessaria, quantum potest, debet eis procurare. De apertis negligentiis, cum ante eum veniam petierint, penitentiam potest dare vel eos in suo capitulo proclamare.
Humilitatem cordis et corporis doceat habere et studeat ad hoc ipsum instruere, iuxta illud: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ; frequenter, pure et discrete confiteri, sine proprio vivere et propriam voluntatem deserere pro voluntate prelati sui, obedientiam in omnibus voluntariam observare, quomodo ubique et in omnibus sere habere debeant, instruere; quod locum, ubi positi fuerint, ubique teneant; quomodo inclinationes sint faciende danti sibi aliquid vel auferenti, male vel bene dicenti; qualiter se contineant ad cameras; ut non habeant oculos sublimes; quomodo vel quid orent et quam silenter, ut aliis rugitum non faciant; et ubicumque reprehensi fuerint a prelato, statim veniam petant; ut cum nemine contendere presumant, sed in omnibus magistro suo obediant; in claustro ad processionem socium sibi collateralem attendant; et non loquantur locis et temporibus interdictis; quando etiam quippiam vestimenti tribuitur, profunde inclinantes Benedictus Deus in donis suis dicant; ut neminem penitus iudicent, sed si que ab ullo fieri viderint, licet mala videantur, bona suspicentur vel bona intentione facta, sepe enim humanum fallitur iudicium; quomodo venia in capitulo vel ubicumque reprehensi fuerint, sit facienda; qualiter disciplinas frequenter suscipiant; et non loquantur de absente nisi que bona sunt; quod duabus manibus sit bibendum et sedendo; quod diligenter debeant custodire libros et vestes et etiam res alias monasterii; qualiter intenti esse debeant in studio, ut de die, de nocte, in domo, in itinere legant aliquid vel meditentur, et quicquid poterunt, retinere cordetenus nitantur; quam ferventes esse debeant in predicatione tempore opportuno.
Recipiendi ad nos venientes, secundum tempus quod discretio prelati vel quorumdam seniorum providerit, ducantur in capitulum. Qui cum adducts fuerint, prosternant se in medio capituli. Et interrogati a prelato quid querant, respondeant : Misericordiam, Dei et vestram. Quibus ad iussum prelati erectis, exponat asperitatem ordinis, voluntatem eorum requirens. Qui si respondeant se velle cuncta servare et seculo abrenuntiare, dicat post cetera: Dominus qui cepit, ipse perficiat. Et conventus respondeat: Amen. Et tunc, depositis vestibus secularibus et religiosis indutis, in nostram societatem in capitulo recipiantur. Sed tamen adhuc, antequam stabilitatem et communitatem promittant et obedientiam prelato et successoribus suis faciant, tempus probationis assignetur.
Probations tempus statuimus sex mensium vel eo amplius, prout prelato videbitur, ut et ipse austeritates ordinis et fratres mores experiantur ipsius, nisi forte aliquis maturus et discretus probationi predicte renuntiare voluerit et instanter se offerat professioni faciende.
Item, novitii infra tempus probationis sue in psalmodia et officio divino studeant diligenter.
16. DE MODO FACIENDI PROFESSIONEM
Modus faciendi professionem talis est : Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et beate Marie et tibi N., magistro ordinis Predicatorum, et successoribus tuis, secundum regulam beati Augustini et institutiones fratrum ordinis Predicatorum, quod ero obediens tibi tuisque successoribus usque ad mortem. Cum autem fit alii priori cuicumque, sic facienda est: Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et beate Marie et tibi N., priori talis loci, vice N., magistri ordinis Predicatorum et successorum eius, secundum regulam beati Augustini et institutiones fratrum ordinis Predicatorum, quod ero obediens tibi tuisque successoribus usque ad mortem.
Silentium fratres nostri teneant in claustro, in dormitorio, in cellis, in refectorio et oratorio fratrum, nisi forte silenter aliquid loquantur, non tamen oratione perfecta. Alibi vero loqui poterunt de licentia speciali. Prior ad mensam loqui poterit.
Pena pro fractione silentii hec est: pro prima vice Miserere mei et Pater noster; hoc etiam dicitur pro secunda; pro tertia recipiatur disciplina; hoc etiam similiter pro quarta, pro quinta, similiter pro sexta; pro septima vero una die abstineant in pane et aqua in terra sedendo, et hoc in prandio et non in cena. Ultra vero septem vices non computent, sed iterum a principio computare incipiant. Et hoc, quod dictum est, inter duo capitula intelligitur, ita quod ab uno capitulo usque ad aliud incipiant fractiones computare. Disciplinas autem has per se recipere poterunt vel cum aliis fratribus post completorium. Si vero aliqua supersit, cum tenetur capitulum, ibidem recipiatur.
Si quis aliquo modo fratrem suum scandalizaverit, tamdiu ante pedes eius prostratus iaceat, quousque placatus erigat eum.
Qui in domibus regum sunt, mollibus induuntur. [Clericos] qui seculo abrenuntiarunt, decet asper vestitus et humilis. Eapropter proposuimus lineis non uti, nisi femoralibus. Lanee autem vestes, quibus utimur, non sint nimis subtiles nec deforis attonse, ut impleatur illud in regula: Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Sufficit autem [fratri] habere duas tunicas cum pellicio. Pellicium numquam portetur nisi opertum tunica, nisi frater superpellicio et alba induitur. Pellicium sit tunica brevius, ut non appareat.
Rasura sit superius non modica, ut religiosos decet, sic ut inter ipsam et aures non sint plus quam tres digiti. Tonsura fiat desuper aures. Que rasura et tonsura fiant hiis terminis: prima in Nativitate, secunda inter Nativitatem et Purificationem, partito tempore, tertia in Purificatione, quarta inter Purificationem et Pascha, quinta in Cena Domini, sexta inter Pascha et Pentecosten, septima in Pentecoste, octava inter Pentecosten et festum Petri et Pauli, nona in festivitate eorundem, decima in festivitate sancte Marie Magdalene, undecima in Assumptione sancte Marie, duodecima in Nativitate eiusdem, tertiadecima in festo Sancti Dionysii, quartadecima in festo Omnium Sanctorum, quintadecima in festo beati Andree.
Hec sunt leviores culpe: si quis, mox ut signum datum fuerit, non relictis omnibus cum matura festinatione, differat se preparare, ut secundum regulam ad ecclesiam ordinate et composite, quando debuerit, veniat, intra septa monasterii vel extra in vicino manens; si quis designatum sibi legendi vel cantandi officium non attente compleverit; si responsorium vel antiphonam incepturus, chorum turbaverit; si in choro male legendo vel cantando offendens, non statim se coram omnibus humiliaverit; si in conventu hora qua debet, venire distulerit; si aliquid ibi tumultus vel inquietudinis fecerit; si ad mensam cum ceteris non venerit; si ad communem rasuram presens non fuerit; si in dormitorio aliquam inquietudinem fecerit; si per licentiam de claustro egressus, moram fecerit; si corporale vel linteos ad portandum calicem vel patenam involvendam aptos, stolam vel phanonem negligenter deiecerit; si vestes suas et libros loco statuto honeste et ordinate non disposuerit vel negligenter tractaverit; si aliquid utensilium fregerit vel perdiderit; si quid potus effuderit; si liber in quo ad refectionem vel capitulum vel ad collationem legendum est, suo neglectu defuerit; si lector mense denotatus benedictionem neglexerit et dixerit aliquid, unde scandalizentur fratres, vel egerit; si in aliquo gestu reprehensibilis fuerit vel in aliquo notabilis apparuerit; si quis potum vel cibum absque benedictione sumpserit; si quis parentibus vel nuntiis supervenientibus loqui, ut ab eis rumores audiat, absque testimonio et licentia prelate sui presumpserit; si in studio ad lectiones dormierit; si libros interdictos legerit; si legentes vel audientes inquietaverit; si in predicationem vadens otiosa locutus fuerit vel egerit; si dissolute ridens, cacchinnis vel ludis, dictis vel factis, alios ad ridendum concitare intenderit; si ad Gloria primi psalmi non affuerit et ad gradus altaris non satisfecerit. Pro singulis harum culparum iniungatur pro pena petenti veniam unus psalmus.
Media culpa est, si quis in vigilia Annuntiationis et Nativitatis Domini in principio capituli per negligentiam non affuerit, ut, pronuntiatis redemptionis nostre exordiis, corde et corpore gratias agat Deo redemptori; si quis in choro positus, non divino officio ententus, vagis oculis et motu irreligioso minusque competenti levitatem mentis ostenderit; si lectionem statuto tempore non previderit; si commune mandatum dimiserit et si aliquid cantare vel legere presumpserit, quam quod communes consensus probat; si in choro riserit vel alios ridere fecerit; si ad capitulum vel collationem non venerit vel communi refectioni non interfuerit; si quis de via veniens, eadem hora, si fieri potest, benedictionem accipere neglexerit vel absque ea, nisi ad vicina loca vadens, de monasterio plus una nocte moraturus exierit; si quis eum, a quo clamatus fuerit, eadem die quasi vindicando clamare presumpserit; si quis clamans in clamatione sua iudicium fecerit; si quis cum iuramento, ut in loquendo fieri solet, aliquid negaverit vel affirmaverit; si quis turpem sermonem vel vaniloquium dixerit vel, quod gravius est, in use habuerit; si quis eorum, qui officiis suis deputati sunt, in aliquo circa officium suum negligens repertus fuerit, ut sunt priores in conventu custodiendo, magistri in docendo, studentes in studendo, scriptores in scribendo, cantores in officiis suis procurandis, procuratores in exterioribus procurandis, vestiarius in vestibus providendis et custodiendis et reficiendis, infirmorum custos in infirmis custodiendis et procurandis et mortuis necessariis ministrandis, et ceteri in officiis suis, ut iniunctum est eis; si oculos vagos per plateas vel villas eundo ad vanitates frequenter direxerit; si indumenta vel alia fratri data vel concessa, sine ipsius fratris licentia per se alius acceperit; si temporibus statutis non cum aliis lectiones auditurus affuerit. Clamatis de supradictis et veniam petentibus [fiat unius correptionis disciplina] cum tot psalmis, quot placuerit illi, qui capitulum tenebit.
Gravis culpa est, si quis inhoneste in audientia secularium cum aliquo contenderit; si frater cum fratre intus vel foris lites habuerit; vel si quis procedens ubi femine sunt, oculum fixerit, si tamen hoc in usu habuerit; si quis mendacium de industria dixisse deprehensus fuerit; si quis silentium non tenere in consuetudinem duxerit; si quis culpam suam vel aliorum defenderit; si quis inter fratres discordiam seminaverit; si in illum, a quo clamatus est, vel in quemlibet alium minas vel maledicta seu verba inordinata et irreligiosa malitiose invexisse deprehensus fuerit; si quis alicui fratrum opprobrium dixerit; si quis fratri culpam preteritam, pro qua satisfecerit, improperaverit; si quis sussurro vel detractor inventus fuerit; si quis mala de patribus vel fratribus vel domibus suis malitiose evomuerit, que testimonio fratrum suorum probare nequiverit;
si absque licentia et magna necessitate equitaverit, vel carnes comederit, vel cum femina solus non de confessione aut utilibus vel honestis locutus fuerit, vel ieiunia consuetudinaria sine causa vel licentia fregerit. Pro huiusmodi culpis et his similibus veniam petentibus et non clamatis tres correctiones in capitulo dentur et tres dies in pane et aqua ieiunent. Clamatis vero una correctio et una dies superaddatur, de cetero psalmi et venie, secundum quod discretioni rectoris visum fuerit, pro qualitate culparum iniungantur.
Gravior culpa est, si quis per contumaciam vel manifestam rebellionem inobediens prelato suo fuerit, vel cum prelato suo intus vel foris proterve contendere ausus fuerit; si quis percussor fuerit; si quis crimen capitale commiserit, ut furtum, sacrilegium vel aliud huiusmodi.
Ad canonical horas
Eodem modo penitere debet, qui rem sibi collatam receperit de hiis, que prohibentur recipi ; si collatam celaverit, quod beatus Augustinus furti iudicio dicit esse condemnandum; vel si in peccatum carnis quis lapsus fuerit, quod gravius ceteris puniri censemus. Si quis tale quid extra monasterium commiserit, frater qui cum eo est, studeat excessum eius quam citius corrigendum prelato intimare. Correctus autem, ad locum, in quo tale quid commiserit, ulterius non redeat, nisi ita religiose fuerit conversatus,
Si quis autem peccaverit et confiteri voluerit socio illud alias cognoscenti, frater confessionem eius non recipiat, nisi tali conditione ut, cum opportunitas fuerit, ipsum possit proclamare. Si qui per conspirationem vel coniurationem vel per malitiosam concordiam adversus priorem vel prelatos suns manifeste se erexerint, supradicto modo peniteant et de cetero in omni vita sua extremum locum sui ordinis obtineant et vocem in capitulo nisi in sui proclamatione et accusatione non habeant, nec eis aliqua obedientia iniungatur.
24. DE FRATRE QUI APOSTATAVERIT
Quicumque apostataverit, si infra quadraginta dies non redierit, excommunicabitur. Si vero misertus sui redierit, depositis vestibus in claustro, nudus cum virgis in capitulum veniet et prostratus culpam suam dicet et humiliatus veniam petet et, quamdiu prelato placuerit, penis gravioris culpe subiacebit et in capitulo nudum se presentabit omnibus dominicis diebus. Infra hoc tempus penitentie ubique in conventu novissimus erit et duobus diebus in qualibet septimana per annum ieiunabit in pane et aqua. Et, peracta penitentia, numquam priorem locum tenebit, sed inferiorem, secundum quod prelato visum fuerit.
Gravissima culpa est incorrigibilitas eius, qui nec culpas timet admittere et penam recusat ferre. De quo preceptum est patris nostri Augustini, ut, etiam si ipso non abscesserit, de vestra societate proiciatur, secundum apostolum, qui hereticum hominem post primam et secundam correctionem adhibitam et incorrigibilitatem patefactam devitare iubet tanquam peccantem peccatum ad mortem, quia subversus est, qui eiusmodi est. Hic quidem habitu exutus et vestibus secularibus indutus exire compellendus est, si tamen usque ad horam illam sani capitis et integri sensus extiterit. Et nemini aliter, quod quidam indigne appetunt, sub qualibet occasione umquam est danda licentia recedendi, ne ordo et canonica disciplina in contemptum veniant, dum despicitur in indignis habitus religionis canonice. Et ita, sicut a corde professionem abiecit, sic et accepta professionis insignia deponere cogatur, nec ulli aliquo modo pro sua quantalibet importunitate aliter indulgeatur egrediendi licentia.
Statuimus quod singulis annis in singulis capitulis provincialibus
Capitulum autem provinciale appellamus priores conventuales cum singulis sociis a capitulo suo electis et predicatores generales. Predicatores autem generales sunt, qui per capitulum generale vel priorem provincialem et diffinitores capituli provincialis fuerint approbati.
2. DE DIFFINITORIBUS CAPITULI PROVINCIALIS
Predicti igitur diffinitores tractabunt omnia et diffinient cum priore provinciali. Quod si in suis diffinitionibus in partes equales se diviserint, illorum sententia prevalebit, in quorum partem prior provincialis concordaverit. Alias autem sententia plurium prevalebit.
3. DE POTESTATE HORUM DIFFINITORUM
Isti autem, quatuor diffinitores excessum prioris provincialis confessi vel proclamati in capitulo provinciali coram fratribus audiant et emendent, ei penitentiam iniungentes. Si autem, quod absit, incorrigibilis extiterit, ipsum usque ad capitulum generale suspendant ab officio prioratus, priorem loci, ubi capitulum provinciale celebratur, loco eius substituentes, et excessum eius ad capitulum referant generate scripto communiter sigillato.
4. QUIS OBTINEAT VICEM PRIORIS PROVINCIALIS
5. DE ELECTIONE CAPITULI GENERALIS DIFFINITORIS
Statuimus etiam ut per duos annos in dictarum
Statuimus autem et in virtute Spiritus Sancti et obedientie et sub interminatione anathematis districte prohibemus ne priores provinciales fratribus diffinitoribus aut fratres diffinitores prioribus provincialibus per suas diffinitiones preiudicium aliquod audeant generate. Quod si facere attentaverint, eadem districtione prohibemus ne in hoc eis aliquis presumat obedire.
Et ut multitudo constitutionum vitetur, prohibemus ne aliquid de cetero statuatur, nisi per duo capitula continua fuerit approbatum. Et tunc in tertio capitulo immediate sequente poterit confirmari vel deleri, sive per priores provinciales sive per alios diffinitores, ubicumque illud tertium capitulum teneatur.
7. DE DIFFINITORIBUS GENERALIS CAPITULI
Isti autem
Isti autem diffinitores plenariam habeant potestatem super excessum magistri ordinis corrigendum vel de eo penitus removendo. Et ipsorum sententia tam in hiis quam in aliis inviolabiliter observetur, ita quod ab ipsorum sententia a nemine liceat appellari, et, si appellatum fuerit, frivola et nulla appellatio habeatur.
9. DE EXCESSU MAGISTRI CORRIGENDO
Diffinitores predicti excessum magistri seorsum inter se corrigant et emendent. Si autem in tantum excesserit, quod removeri debeat, tunc non passim et indifferenter procedant, sed cautela maxima et inquisitione diligentissima. Et non deponatur nisi pro heresi vel pro alio criminali peccato, quod non possit sine magno scandalo ordinis tolerari, de quo etiam si legitime convictus fuerit vel confessus, vel si adeo fuerit negligens, inutilis et remissus, qui ordinis dissolutionem et destructionem inducat. Et tunc, antequam deponatur, inducatur a diffinitoribus ut magistratui cedat et sibi aliquem locum eligat, ubi possit honeste conversari.
Mortuo autem magistro vel a magisterio remoto, priores dictarum provinciarum in omnibus, quousque magister fuerit electus, plenariam ipsius obtineant potestatem, et eis omnes tanquam magistro teneantur obedire. Si autem inter se medio tempore super aliquo discordaverint, obtineat sententia plurium. Quod si partes fuerint pares, assumant unum de fratribus illis qui vocem habent in electione magistri, et cui parti ille concordaverit, vigorem obtineat firmitatis. Quod si adhuc discordaverint, iterum alius eligatur, et sic deinceps donec in parte altera maior possit numerus inveniri.
10. DE ELECTIONE MAGISTRI ORDINIS
Predicti ergo priores provinciales predictarum provinciarum
Forma electionis hec est. Electoribus supradicto modo inclusis, cum per disquisitionem vel scrutinium voluntatum procedet electio, tres de prioribus provincialibus, qui inter
alios provinciales priores primitus habitum nostre religionis susceperunt, voluntates singulorum singillatim et seorsum aliquantulum, tamen in eadem domo, coram oculis omnium disquirant et conscribant. Quod si, gratia Dei inspirante, in unum aliquem omnes unanimiter concordaverint, ille verus magister ordinis habeatur. Si vero in partes inequales se diviserint, ille in quem plures medietate omnium qui debent eligere, consenserint, ex vi talis electionis et huius constitutionis sit magister.
Et hec omnia, que circa electionem magistri sunt instituta, absque contradictione volumus et precipimus firmiter observari. Quicumque autem ausus fuerit contradicere pertinaciter vel etiam rebellare, tanquam excommunicatus et schismaticus et destructor nostri ordinis habeatur et, quousque satisfecerit, a communione omnium sit penitus alienus et pene graviori culpe debite subiaceat.
12. QUI VENIRE DEBEANT AD CAPITULUM GENERALE
Statuimus insuper quod omnes priores conventuales cum sociis suis et predicatores generales illius provincie, in qua generale capitulum celebratur, illo anno ad capitulum veniant generale, nec eodem anno in illa provincia ad celebrandum aliud capitulum teneantur.
Si ante festum sancti Michaelis magistrurn mori contigerit, prior conventualis vel provincialis, qui propinquior illo loco extiterit, ubi magister decesserit, Parisiensi vel Bononiensi conventui, sibi propinquiori scilicet, cum festinatione denuntiet. Et alteruter istorum conventuum, cui primo denuntiatum fuerit, teneatur similiter reliquis nuntiare: Parisiensis provincialibus Hispanie, Provincie, Anglie, Theutonie; Bononiensis vero Hungarie, Romane provincie et aliis quibus poterit, teneatur quam citius intimare. Si autem post dictum festum magister decesserit, obitus magistri nihilominus denuntietur, ut supersedeatur illo anno a capitulo generali. Sequenti vero anno ibi capitulum celebretur, ubi prius debuerat celebrari.
14. DE INFAMATIONE ORDINIS VITANDA
In virtute Spiritus sancti et obedientie firmiter precipimus observari, ne quis causam depositionis magistri vel prioris provincialis vel eius excessum vel correctionem vel secretum capituli seu dissensiones diffinitorum vel fratrum, unde ordo noster possit turbari vel infamari, audeat scienter extraneis publicare. Si quis autem ex deliberatione contrafecerit, tanquam excommunicatus et schismaticus ac destructor nostri ordinis habeatur et, quousque satisfecerit, a communione omnium sit penitus alienus et pene graviori culpe debite subiaceat.
15. DE ELECTIONE PRIORUM PROVINCIALIUM
Statuimus ut provinciarum priores vel regnorum in capitulo generali a magistro ordinis et diffinitoribus, premissa diligenti examinatione, confirmentur vel amoveantur. Nam eorum electio ad provinciale capitulum pertinebit.
16. DE POTESTATE PRIORIS PROVINCIALIS
Provincialis autem prior eandem habeas potestatem in sua provincia vel regno quam et magister ordinis. Et eadem sibi reverentia a provincialibus exhibeatur, que magistro exhibetur, nisi magister presens extiterit.
Cum autem
Post hec visitatores, presentes verbo, absentes scripto, referre debent de hiis, quos visitaverint, fratribus, si in pace continui, in studio assidui, in predicatione ferventes, que de eis fama, quis fructus, si in victu et vestitu et in aliis secundum tenorem institutionum ordo servetur. Quod si alicubi minus bene invenerint, ille ad quem pertinet, hec audiens, surgat sponte et veniam petat et condignam penitentiam humiliter expectet.
Post hec qui idonei ad predicandum ab aliquibus estimantur, capitulo vel diffinitoribus presententur, et illi qui de licentia et mandato sui prioris, necdum de licentia maioris prelati vel capituli, predicationis officium receperint. Quibus omnibus diligenter seorsum examinatis ab idoneis personis ob hoc et ob alias capituli questiones institutis, et fratribus, cum quibus conversati sunt, studiose inquisitis de gratia predicationis, quam eis Deus contulerit, et studio et religione et caritatis fervore, proposito ac intentione, et hiis de eis testimonium perhibentibus, consensu et consilio maioris prelati approbabunt quicquid ipsi utilius iudicabunt, utrum videlicet ipsi fratres adhuc debeant in studio morari vel cum fratribus provectioribus in predicatione exercitari vel idonei sint et utiles per se predicationis officium exercere.
Tunc qui habent questiones facere sive proprias sive communes ad ordinem vel ad predicationem pertinentes, proponant ordinate unus post alium. Et ab aliquo fratre diligenter notentur, ut suo loco et tempore ab hiis qui ad hoc statuti sunt, solvantur et terminentur. Et uno stante et loquente, alius non loquatur.
De solutione et terminatione questionum, de correctione fratrum, de modo penitentiarum et de predicatoribus et eorum sociis ob predicandum et studendum mittendis et quando et ubi et per quantum tempus moraturis, prelatus maior cum aliis, qui ad hoc instituti sunt, tractabit. Et quicquid inde, donante Spiritu sancto, ordinaverint, capitulum universaliter et unanimiter et devote suscipiat. Nullus murmuret, nullus reclamet, nullus contradicat.
Item, generalissimum capitulum non convocetur, nisi quando maior pars provinciarum petierit, vel magistro visum fuerit expedire. Provincie que petunt, scribant causas
quare petunt. De hiis tamen capitulum generale non habebit iudicare, utrum sufficiant vel non, sed scribantur ut ante capitulum fratres de hiis possint habere collationem. Provinciales autem cum duobus fratribus a capitulo provinciali electis tale capitulum celebrandi habeant potestatem. Et duobus annis ante pronuntietur, nisi fuerit urgens necessitas.
Conventus citra numerum duodenarium et sine licentia generalis capituli et sine priore et doctore non mittatur.
24. DE ELECTIONE PRIORUM CONVENTUALIUM
Priores conventuales a suis conventibus eligantur et a priore provinciali, si ei visum fuerit, confirmentur, sine cuius licentia de alio conventu eligendi non habeant potestatem.
Prior autem conventualis de consilio discretorum fratrum instituat suppriorem, cuius officium erit habere diligentiam et curam circa conventum et corripere delinquentes et in aliis quantum prior ei assignaverit vel permiserit. Nec in cotidianis capitulis accusetur, nisi aliquando pro aliquo maiore excessu, secundum quod priori visum fuerit, proclametur.
26. DE POSSESSIONIBUS NON RECIPIENDIS
Possessiones seu redditus nullo modo recipiantur. Nullus fratrum nostrorum instare audeat vel rogare pro beneficiis suis consanguineis obtinendis.
27. DE CURA MONIALIUM NON PROCURANDA
In virtute Spiritus sancti et sub pena excommunicationis districte prohibemus ne aliquis fratrum nostrorum de cetero laboret vel procuret, ut cura vel custodia monialium seu quarumlibet aliarum mulierum nostris fratribus committatur. Et si quis contraire presumpserit, pene graviori culpe debite subiaceat.
Quoniam circa studentes diligens est adhibenda cautela, aliquem fratrem specialem habeant, sine cuius licentia non scribant quaternos nec audiant lectiones. Et que circa eos in studio corrigenda viderit, corrigat et, si vires excedant, prelato proponat.
In diebus dominicis et festis precipuis a quaternis scribendis se abstineant.
29. DE DISPENSATIONE STUDENTIUM
Circa eos qui student, taliter dispensetur a prelato, ne propter officium vel aliud de facile a studio retrahantur vel impediantur.
Nullus fiat publicus doctor, nisi per quatuor annos ad minus theologiam audierit.
Euntes vero ad iam dictum predicationis officium exercendum vel alias itinerantes, aurum, argentum, pecuniam et munera, excepto victu et vestitu et necessariis indumentis et libris, nec accipient nec portabunt.
32. UBI NON AUDEANT PREDICARE FRATRES
Caveant fratres nostri, ne ponendo os in celum suis predicationibus religiosos vel clericos scandalizent. Sed ea, que in ipsis emendanda viderint, obsecrando ut patres seorsum emendare procurent.
Predicatores vel itinerantes, cum in via existunt, officium suum dicant prout sciunt et possunt, et sint contenti officio ecclesiarum ad quas aliquando declinant, vel etiam agant officium vel audiant apud episcopos vel prelatos vel alias, secundum morem eorum cum quibus aliquando conversantur.
Mediocres domos et humiles habeant fratres nostri, ita quod murus domorum sine solario non excedat in altitudine mensuram duodecim pedum et cum solario viginti, ecclesia triginta. Et non fiat lapidibus testudinata nisi forte super chorum et sacristiam.
A festo sancti Dionysii usque ad Adventum pro anniversario fratrum clericus psalterium, sacerdos tres missas, laici quinquaginta Pater noster dicant.
Idem faciat quilibet fratrum pro defuncto fratre sui conventus.
37. REGULA FRATRUM NOSTRORUM CONVERSORUM
Eodem tempore surgant fratres nostri conversi quo et canonici et eodem modo inclinent. Cum surrexerint ad matutinas, dicant Pater noster et Credo in Deum. Quod faciendum est ante primam et post completorium. In matutinis, dicto Pater noster et Credo in Deum, erigant se detentes Domino, labia mea aperies etc., Deus, in adiutorium etc., Gloria Patri etc.
Conversis qui nunc habent psalteria, tantum duobus annis liceat retinere. Ab inde et ipsis alia psalteria inhibemus.
Unicuique autem harem distinctionum propria capitula assignavimus et assignata scripsimus, ut, cum aliquid a lectore queritur, sine difficultate inveniatur.
De matutinis. De capitulo et prima, missa et horis aliis. De refectione et cibo. De collatione et completorio. De infirmis et minutis. De novitiis et silentio. De vestitu. De rasura. De culpis.
I. INCIPIT PRIMA DISTINCTIO
1. DE MATUTINIS
Ad Salve sancta Parens et ad Veni sancte Spiritus flectimus genua.
Item, si in ferialibus diebus dicimus missam de Cruce, cadimus ad terram, ad missam de beata Virgine vel de Spiritu sancto non.
Hora itaque predicto more incepta, postquam ad Gloria post Venite inclinaverint, stet chorus contra chorum. Deinde ad primum psalmum sedeat unus chorus, ad secundum stet et similiter sedeat alter chorus. Et sic alternent usque ad Laudate Dominum de celis. Et sic faciant ad omnes horas. Finitis matutinis, tenetur capitulum vel aliquando post primam, aliquando etiam intermittitur, ne studium impediatur, secundum quod videbitur prelato.
Quando prelatus iniunxerit aliquem communem orationem, inclinent omnes. Similiter omnes faciant, quibus aliquid facere vel dicere iniunxerit. Si vero aliquam obedientiam vel officium vel ministerium aliquod cuivis iniunxerit, humiliter prosternat se, suscipiens quod iniunctum fuerit ei.
Auditis culpis, dicitur psalmus Laudate Dominum omnes gentes cum verse Ostende nobis Domine et Dominus vobiscum et collecta Actiones nostras etc. In fine dicat prior: Adiutorium nostrum etc. Et sic solvitur capitulum.
Hoc tamen magic et minus pro tempers observetur.
Nullus fratrum presentium a prima mensa remaneat preter servitores et custodes, nisi de licentia. Et quotquot remanserint, comedant in secunda mensa, ita quod tertiam mensam facere non oporteat.
Frater non mittat fratri pictantiam, excepto priore, sed sibi datam potest dare a dextris et a sinistris.
Si quis autem talem infirmitatem habeat, que nec eum multum debilitet nec comedendi turbet appetitum, ut inflatura vel incisio membrorum vel aliquid huiusmodi, talis nec super culcitram iaceat, nec ieiunia consuetudinaria frangat, nec cibos refectorii mutet. Legat autem vel operetur, secundum quod ei a suo prelato iniungetur.
Minuti extra refectorium cum silentio comedant, ubi commode poterit observari. Et secundum quod facultas domus permiserit, commodius procurentur, sed causa minutionis carnes non comedant.
In quolibet autem conventu eligantur tres idonei fratres de communi consilio capituli, qui recipiendos in moribus et scientia diligenter examinent et examinationem priori et capitulo referant, eorum iudicio, an recipi debeant, relinquentes.>
Item, omnes fratres nostri singulis annis semel omnia sibi commissa prioribus suis exponant et exhibeant, eorum dispositioni omnia relinquendo.
Item, confessiones novitiorum ante professionem recipiantur, et diligenter de modo confessionis et in aliis instruantur.
Item, novitii non intersint capitulo nec in dormitorio cum aliis fratribus iaceant, ubi hoc commode poterit observari. Sed magister eorum extra capitulum culpas eorum audiat et ipsos diligenter, quantum potest, in moribus instruat et caritative corripiat.
Item, novitii, tam clerici quam laici, infra annum ad longinquas partes nisi ob causam necessariam non mittantur, nec in aliquo officio occupentur, et vestes eorum ante professionem non alienentur, nec ipsi ante professionem ordinentur.>
Infirmi non decumbentes a prandio usque ad vesperas silentium teneant, similiter et post signum quod fit post completorium. A minutis etiam post primam diem sue minutionis idem similiter observetur.
Pelliciis silvestribus et coopertoriis quarumcumque pellium fratres nostri non utantur.
Tunica non descendat ultra cavillam pedis.
Quibus cappa brevior sit et etiam pellicium. Scapularia nostra circa cooperturam genuum sufficit ut descendant. Caligas et soccos habeant, ut necesse fuerit et facultas permiserit. Ocreas non habebimus nec chirothecas.
Si quis proclamatus convictus fuerit, sponte surgat et veniam petens sceleris sui immanitatem lamentabiliter proferat et denudatus, ut dignam suis meritis accipiat sententiam, vapulet, quantum placuerit prelato. Et ut permaneat in pena gravioribus culpis debita, preceptum accipiat, videlicet ut sit omnium novissimus in conventu, ubi fratres sunt; ut qui, culpam suam perpetrando, non erubuit membrum diaboli fieri, ad tempus, ut resipiscat, sequestretur a consortio ovium Christi. In refectorio quoque ad communem mensam cum ceteris non sedebit, sed in medio refectorii super nudam mensam comedat. Et providebitur ei seorsum panis grossior et potus aque, nisi prelatus ei aliquid per misericordiam impendat. Nec reliquie prandii sui cum aliis admisceantur, ut agnoscat se ita sequestratum a consortio aliorum, quod privetur, nisi per penitentiam redeat, consortiis angelorum.
Talis, quamdiu erit in hac penitentia, non communicet, non veniat ad osculum pacis. Si predicator est, officium predicationis non exerceat. Non notetur ad aliquod officium in ecclesia, nec ulla committatur ei obedientia ante plenariam satisfactionem. Si fuerit sacerdos vel diaconus, his officiis non fungatur, nisi postmodum religiose fuerit
conversatus.
Si qui autem fratres non malitiose sed in veritate adversus prelatum aliquid habuerint, quod tolerari non debeat nec deceat, prius eum inter se cum omni humilitate et caritate de sua correctione admoneant. Quod si frequenter admonitus se corrigere neglexerit aut contempserit,
Quod si secundo fugerit et iterum redierit, supradicto modo peniteat, et priori anno secundus addatur. Si tertio, terrtius, si quarto, quartus. Omnibus tamen fratribus pro huiusmodi penitentibus et humiliter in capitulo deprecantibus, prelatus, cum penitentiam eorum prospexerit, eis indulgere vel remittere poterit, secundum quod sue discretioni visum fuerit vel placitum.
Si quis in apostasia ordinates fuerit vel post excommunicationem in ea divina celebrare presumpserit, exsecutione officii perpetuo carebit, nisi forte postea ita religiose fuerit conversatus, ut cum eo auctoritate Sedis apostolice dispensetur.
II. INCIPIT SECUNDA DISTINCTO
Item, conventus qui mittit accusationes ad capitulum generale vel provinciale, scribat de quolibet articulo numerum et nomina accusantium, et si accusant de visu vel auditu. Et nullus accuset de auditu, nisi dicat a quo audierit. Sed utique caveat ne malum, quod audierit de alio [fratre], referat aliquatenus, nisi dicat a quo audiverit.
Item, quilibet prior cum conventu scribat singulis annis priori suo provinciali et diffinitoribus capituli provincialis debita domus, ponentes nihilominus causas debitorum.
Item, nulla petitio offeratur provinciali capitulo nisi a conventu, nec generali nisi a provinciali.>
Quod si ipsum abesse contigerit nec vicem suam alii commiserit, idem prior cum diffinitoribus capituli provincialis in celebratione procedat eiusdem.
Prior provincialis etiam cum suis diffinitoribus in capitulo provinciali semper locum determinet, ubi sequens capitulum celebretur.
Tertio autem anno priores provinciales
Item, statuimus quod priori provinciali eunti ad capitulum generale detur socius a diffinitoribus capituli provincialis.
Quod si aliquem vel aliquos de electoribus contigerit non venire, nihilominus tamen per eos qui advenerint, electio celebretur. Et hoc ita fiat, ut semper in quarta feria Pentecostes magistrum habeat capitulum, antiquum vel novum, presentem vel absentem, quia tunc incipit solemniter celebrari, ne acephalum iudicetur.
Statuimus autem ut, si in anno diffinitionis priorum provincialium electio magistri celebratur, unus de fratribus electoribus de qualibet provincia, qui in suo provinciali capitulo ad hoc electus fuerit, ad diffiniendum cum eis pariter admittatur. Si vero in anno diffinitorum celebratur, tunc cum diffinitoribus provinciales conveniant et utrorumque diffinitio sit communis.
Capitulum generale uno anno Parisius, alio anno Bononie celebretur.
Eadem districtione precipimus ne quis verbo vel facto allquomodo ad divisionem nostri ordinis audeat laborare. Quod si fecerit, pene subiaceat supradicte.
Mortuo igitur priore provinciali vel amoto, duo fratres de quolibet conventu illius provincie eligantur, qui cum suo priore conventuali secundum formam superius positam electionem prioris provincialis celebrabunt, hoc excepto quod eos includi sicut in electione magistri non oporteat.
Curet prior provincialis vel regnorum ut, si habuerit aliquos utiles ad docendum, qui possint in breve apti esse ad regendum, mittere ad studium ad loca ubi viget studium. Et in aliis illi, ad quos mittuntur, eos non audeant occupare nec ad provinciam suam remittere, nisi fuerint revocati.
Et sic omnes qui non sunt de capitulo, egrediantur. Quibus egressis, qui missi sunt ad excusandos eos qui non assunt, ad quid venerint, loquantur. Deinde culpe audiantur.
Qui vero in presenti anno visitare debuerant et non sicut oportuerit fecerint, culpam suam dicant et digne vindicte subiaceant. Tunc absentibus qui adesse debuerant, et hiis qui peccaverunt nec satisfecerunt, penitentia scripta mittatur.
Et ut in eundo modus servetur, nullus exeat sine licentia et necessitate. Egresses autem non discurrat, sed necessitate expleta citius revertatur. Si qua vero dissensio inter fratres nostri ordinis, quod absit, emerserit de libris vel de aliis rebus, cum preponenda sint spiritualia temporalibus, non inde agatur in capitulo, sed fratres eligantur qui in hoc periti fuerint. Et post refectionem in loco competenti extra capitulum, discussa veritate, litem dirimant et inter fratres pacem restituant.
In fine communis fiat confessio et absolutio, perseverantibus benedictio, apostatis et profugis anathematis maledictio.
Prohibemus etiam ne aliquis de cetero aliquam tondeat vel induat vel ad professionem recipiat.
Item, ecclesias, quibus annexa sit cura animarum, non recipiant. Numerum quoque missarum non admittant.
In libris gentilium et philosophorum non studeant, etsi ad horam inspiciant. Seculares scientias non addiscant nec etiam artes quas liberales vocant, nisi aliquando circa aliquos magister ordinis vel capitulum generale voluerit aliter dispensare, sed tantum libros theologicos tam iuvenes quam alii legant.
Statuimus autem ut quelibet provincia fratribus suis missis ad stadium ad minus in tribus libris theologie, videlicet biblia, sententiis et historiis, providere teneatur. Et fratres
missi ad stadium in historiis et sententiis et textu et glosis precipue studeant et intendant.
Cum frater de provincia ad provinciam ad regendum mittitur, omnes libros suos glosatos et bibliam et quaternos secum deferat. Si vero mittitur et non ad regendum, tantum bibliam et quaternos portet. Quod si in via mori contigerit, conventus ad quem mittendus fuerit, sibi in missis et psalteriis tenebitur et ad eundem libri, quos habuerit, pertinebunt. Tres fratres tantum mittantur ad studium Parisius de provincia.
Et secundum quod magistro studentium videbitur, locus proprius statuatur, in quo post disputationem vel vesperas vel alio etiam tempore, si vacaverint, ad dubitationes vel questiones proponendas ipso presente conveniant. Et uno querente vel proponente alii taceant, ne loquentem impediant. Et si aliquis inhoneste vel confuse vel clamose vel proterve querens vel opponens vel respondens offenderit, statim ab illo qui tunc inter eos preest, corripiatur.
Celle non omnibus studentibus, sed quibus magistro eorum expedire videbitur, assignentur. Quod si aliquis infructuosus inveniatur in studio, cella eius deter alteri, et ipse in aliis officiis occupetur. In cellis legere, scribere, orare, dormire et etiam de nocte vigilare ad lumen possunt, qui voluerint, propter studium.
Ad exercitium vero predicationis, postquam prius per annum theologiam audierint, possunt admitti qui tales fuerint, de quorum predicatione scandalum non timetur. Et hii qui apti sunt, cum in predicationem exire debuerint, eis socii dabuntur a priore, secundum quod moribus eorum et honestati iudicaverit expedire. Qui, recepta benedictione, exeuntes, ubique tanquam viri, qui suam et aliorum salutem procurare desiderant, honeste et religiose se habeant sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel proximis loquendo, vitabunt suspiciosi comitatus familiaritatem.
Omnes qui ad officium predicationis vel studium sunt deputati, nullam habeant curam seu administrationem temporalium, ut expeditius et melius iniunctum sibi ministerium spiritualium valeant adimplere, nisi forte non sit aliquis alius, qui necessaria procuret, cum in necessitatibus diei presentis oporteat aliquando occupari.
Cum fratres nostri diocesim alicuius episcopi ad predicandum intraverint, primo, si poterunt, episcopum illum visitabunt et secundum consilium eius in populo fructum faciant, quem facere intendunt. Et quamdiu in eius episcopatu fuerint, ipsi in hiis, que contra ordinem non fuerint, devote obedientes erunt.
Fratres etiam viatores litteras testimoniales secum ferant et in conventibus, ad quos declinaverint, de excessibus factis ibidem corrigantur.
Prior in ordine sit prior in via, nisi forte predicatori adiungatur vel, cum egrediuntur, aliter prelatus cum ipsis ordinaverit.
Socius datus predicatori, ipsi ut priori suo in omnibus obediat.
Fratres minores sicut et nostri caritative et hilariter recipiantur et secundum facultatem domus pie et honeste procurentur.
Item, nullus faciat sibi scribi libros de rebus domus nisi ad communem utilitatem.
Item, in diebus dominicis servilia opera, ut lapides portare, ligna aggregare et similia, fieri prohibemus.>
Idem fiat per totum ordinem pro magistro ordinis et a comprovincialibus pro priore provinciali defuncto.
Idem etiam fiat pro visitatore a domibus, quas visitare debet, si in visitatione moriatur. Idem etiam fiat pro diffinitoribus generalis capituli sive prioribus provincialibus sive aliis fratribus et eorum sociis, si eos in via more contigerit, quod fit pro magistro ordinis mortuo.
Item, in unaquaque provincia pro fratre illius provincie defuncto quilibet sacerdos celebret unam missam et quilibet conventus unam in communi et unusquisque aliorum septem psalmos.
Anniversarium patrum et matrum tertia die post Purificationem sancte Marie, anniversarium benefactorum et familiarium tertia die post Nativitatem eiusdem est faciendum.
Pro matutinis in profestis diebus dicant viginti octo Pater noster et in fine omnium dicant Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison, Pater noster. Quo dicto, addant Per Dominum etc., deinde Benedicamus Domino etc. In festis novem lectionum quadraginta Pater noster dicant. In aliis autem horis septem Pater noster dicant et in vesperis quatuordecim.
Loco Pretiosa dicant tria Pater noster, pro benedictione mense Pater noster et Gloria Patri, post mensam pro gratiis tria Pater noster, Gloria Patri etc. vel Miserere mei Deus, qui sciunt. Et hoc totum cum silentio in ecclesia et ubicumque fuerint.
Indumenta tot habeant quot et canonici preter cappas, loco quarum habeant scapularia longa et lata, que non sint alba sicut et tunice. Poterunt et brevia grisei coloris habere scapularia ad mensuram et formam scapularium canonicorum. De ieiuniis, cibis et abstinentiis et culpis et aliis omnibus sic se habeant, sicut scriptum est in regula canonicorum. In labore tamen prelatus cum eis poterit dispensare.