Vos pauperibus, Jhesu Christi membris, in dicto hospitali servientes, hactenus in vestra primaria ad idem hospitale receptione regulam profiteri accepimus. Sed propter guerras, incendia aut alias mutationes, qualis aut que fuerit, non alias quam consuetudine quadam non scripta, ab aliis iam in Christo dormientibus accepta, constare potest. Ne igitur in incertum incognitumque vestra vertatur reliosa professio, sed sub numero, Sap.XI, 21 pondere, et mensura, quemadmodum divina sunt opera, teste Sapiente, vestra sit ordinata atque composita religio, obedientia plena, castitas servata, paupertas amica et tota vestra divinitus adornata, ut sic, veste indute nupciali, adveniente sponso Christo Jesu, nuptias vestre anime intrare possent sempiternas, regulam subscriptum vobis omnibus et singulis ac imposterum recipiendis duximus concedendam et concedimus eam deinceps omnibus observandam districtius iniungentes.
II. In nomine Sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Quoniam hospitale de Menin, ordinis sancti Augustini, nostre diocesis, nobis immediate subiectum, dinoscitur principaliter institutum ut pauperibus, peregrinis et aliis, non infirmis, undecumque illuc venerint, in opere hospitalitatis per sorores diligenter deserviatur, volumus et ordinamus quod in eodem hospitali, exnunc imposterum, recipiantur persone ydonee, sane mente et corpore fortes, etatis inter decimum sextum et tricesimum sextum annos. Deum timentes, servitium pauperum zelo caritatis amantes, totoque affectu id adimplere cupientes.
III. Et quia in eodem hospitali dumtaxat una magistra et tres sorores esse consueverunt, nulla extra dictum nunerum quacumque ex causa recipiatur, sine licentia nostra, aut successorum nostrorum episcoporum Tornacensium.
IV. Vacante autem loco, omnes sorores per magistrum, auctoritate nostra ibidem comissum, et magistram dicti hospitalis diligenter inquiratur de vita, moribus, bonitate et prudentia illius que locum vacantem intrare cupiet, et ex hiis spe habita, quod hospitali erit utilis et accomoda et regulam presentem, sibi in lingua materna primis expositam, sponte se obtulerit cum Dei gratia firmiter observaturam, confessione premissa, in sororem et ad habitum, de nostris et successorum nostrorum episcoporum Tornacensis licentia et auctoritate, recipiatur, regulam et ordinem loci per annum probatura.
Deinde, lapso anno probationis, si magistro et magistre predictis videatur ad professionem admittenda, obtenta superius prius licentia et de nostra auctoritate ordinaria, confessione quoque et absolutione precedente, si, super has expresse interrogata, responderet se velle ordinem regulamque profiteri et adimplere, post offertorium misse ad professionem admittatur, ipsa in lingua materna dicente: "Ego soror N. offero me ipsam Deo, ad serviendum pauperibus in hoc hospitali, quamdiu vixero. Promitto Deo, beate Marie, beato Augustino et omnibus sanctis perpetuam castitatem, carentiam propriorum et obedientiam reverendo in Christo patri et domino, domino N., Episcopo Tornacensi et suis successoribus, ac magistro et magistre huius hospitalis pro tempore existentibus et venientibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen". Et postea prosequetur celebrans orationes cum reliquis pertinenciis, prout in professionibus fieri solitum est.
VI. Magistra et sorores in commune vivent et in eadem mensa nullum proprium habebunt, sola administratione bonorum temporalium hospitalis magistre reservata.
VII. Castimoniam et obedientiam observabunt, concordiam et mutuam amicitiam tenebunt, rixas, murmurationes et invixas vitantes.
VIII. Pauperes leto vultu recipient, non lusores, non ribaldos, non juvendos vagabundos, nec mulieres leves.
IX. Erunt quoque simplices, ac gestu et verbo urbane.
X. Nulla sola virum solum alloquetur, nisi genere propinquus fuerit aut pater, frater, advunculus, nepos, aut alia persona honorabilis, non suspecta.
XI. Nulla sine socia sorore hospitalis exire presumat.
XII. Condere testamentum seu quidque donare vel recipere non poterunt, nec infantes de fonte baptismales levare sine licentia magistre speciali.
XIII. Omnes separatam dormient in dormitorium clausum, supra culcitram, dictam maltras, sine plumis et sine linstraminibus, inserte sive indute caniseis unde infra, exceptis infirmis.
Poterunt tamen sorores habere pulvinaria de plumis. Clavem dormitorii, qua ab intra dormitorium claudetur, sola magistra deferet. Silentium in capella domus et dormitorio tenebunt, nisi pauperum occasione loquendi necessitas ingruerit.
XIV. Vestes habebunt honestas, nec longitudine, nec brevitate excedentes; pellicia cuniculorum agniculorumque portare poterunt, tunicas suas meliores dumtaxat foderaturis, flaminge bollekins, gallice testelettes nuncupatis, foderatas habere poterunt, ac desuper albos mantelos longes de cuniculorum ventribus aut aliis minoris pretii foderatas, non griseum portabunt nec varium. Si tamen eas, tempore pluvioso et turbido, pro causa rationabili, prius obtenta licentia, exire contigerit, ne album luto deturpent, habent portare desuper mantellos et capucia nigros. Deferent insuper scapularia nigra sine caputio, velum nigrum et pepula alba, absque pompa. Camiseis laneis sargeisve vestientur, cum manicis tamen lineis, ut mitius tractent pauperes.
XV. Horas beate Marie legent in privato singulis diebus ad usum ecclesie tornacensis, dominicis et festivis diebus, quibus opera manum suarum vagare non habent, vigilias mortuorum eum novem psalmis et novem lectionibus. Et qui horas ignorant, dicent qualibet die centum Pater noster et Ave maria, iuxta septem horas diei Sancte Matris, ut puta pro matutinis vigintiquinque, pro prima, tercia, sexta et nona pro qualibet decem, pro vesperis vigintiquinque et pro completorio decem; et loco vigiliarium diebus dominicis et festivis dicent quinquaginta Pater noster et Ave maria. Pro sorore moriente leget quelibet, infra diem post obitum eius, vigilias cum novem psalmis et novem lectionibus, et, infra octo dies sequentes, psalterium unum, et que legere nesciunt dicent pro dictis vigilis quinquaginta Pater noster et Ave maria et pro psalterio quinquaginta Pater noster et Ave maria; centum septem psalmos penitenciales que legere scient.
Singulis diebus dicent pro penitencia psalmum, genibus flexis que scient ter Miserere mei Deus et pro benefactoribus sunt septem Pater noster et Ave maria, que legere nescient, dicent, pro dictis tribus, Miserere septem, Pater noster et Ave maria.
XVI. Ieiunabunt qualibet die veneris, illa excepta in qua diem Nativitatis Domini contigerit evenire, et similiter singulis diebus in quadragesima et aiis ieiuniis per ecclesiam indicta. In adventu domini a carnibus abstinebunt et quater in ebdomada, videlicet lune, mercurii, veneris et sabbati diebus. Ieiunabunt die Veneris Sancta et in vigilia Assumptionis Beate Marie in pane et aqua. Diebus mercuriis per totum annum in earum hospitali carnes non comedent.
XVII. Semel in qualibet ebdomada magistra capitulum tenebit cum sororibus, ad avisandum evastandumque negotia domus, defectus et excessus, si que sunt, inter se corrigenda.
Et si aliqua sororum pauperes male tractaverit, aut per feritatem, deridendo, improperando, ait alias iniuriando, si que aliam defamaverit, si que graviter juraverit, si que rixas et jurgia moverit aut alteri preterita mala inproperaverit, si que mendax inventa fuerit pro hiis et similibus per diem unum silentium tenebit, sola pane, potenta et pottagio contenta.
Si que sororum aliam in ira percusserit, aut magistro, seu magistre, rebellis fuerit, secreta capituli revelaverit, bona hospitalis, sive pecunias, vel usalia tamquam propria sibi
usurpaverit, si litteras emiserit vel receperit sine licentia magistre, pro hiis et similibus penitencia trium dierum in pane, polenta et pottagio, super terram coram aliis sedens, puniatur.
Si que peccatum carnis absquemulto rumore aut furtum commiserit, recepta punitionis. humiliter in capitulo publica disciplian per quadringenta dies penas subeat premissas, et ultimum locum teneat per annum integrum.
Si que prolem procreaverit, aut exiens habitum deposuerit manifeste, a dicto hospitali expellatur. Si tamen penitencie et contricionis signa magna in illa apparuerint et ad serviendum pauperibus habilis sit et commodosa, poterunt ad hospitale revocare, penitenciam hanc subituram, videlicet quod per quadringenta dies tenebitur captica, de reliquis vivens aliorum, aliis quadringenta diebus subsequentibus coram sororibus commedens sedebit ad terram, et per tres dies in qualibet ebdomada silentium tenebit, pane, pottagio et polenta dumtaxat in illiis diebus contenta, et diende per annun integrum locum ultimum habebit inter sorores, reservata semper in hiis maioribus nobis et
nostris successoribus episcopis Tornacensis, punitione et correctione ordinaria.
XVIII. Poterint tamen magister et magistra super articulis ac penis omnibus et singulis supradictis propter complexionis indispositionem, seniumve, aut infirmitatem dispensare, prout eis expedire visum fuerit. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum praesentes litteras, regulam huiusmodi sive ordinationem in se continentes, sigilli nostri magni jussimus appensioni muniri.
Datum Tornaci, in domo nostra episcopali, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, mensis maii die vicesima.