STATUTEN VAN HET HOSPITAAL VAN MONTDIDIER (1207) - AMIENS (1233)


Gaufridus, divina permissione Ambianensis ecclesie minister humilis, universis Christi fidelibus presentis pagine inspectoribus salutem in Domino. Cum, ex commisso nobis pastoralis officii talento, super gregem nobis creditum assidue et instanter teneamur are vigilare et universis et singulis simus debitores in Christo, precipue tamen religiosis personis et mundo renuntiantibus debemus providere, ut, sicut seculo et actibus secularibus, voto emisso et habitu religionis assumpto, renuntiaverunt exterius, ita quoque Christum operibus sanctis et obedientie nexibus astricti, et christianam fidem interius imitentur. Vestris igitur justis postulationibus grato concurrentes assensu, regulam et ordinem quern voluntate et habitu assumpsistis, tu, magister hospitalis Ambianensis, et vos, fratres et sorores ejusdem domus, episcopali auctoritate imperpetuum confirmamus, quedam pro utilitate domus vestre de novo provide statuentes, quedam vero de sanctorum Patrum antiquatis regulis et aliorum ordinem institutionibus approbatis adjungentes, et, ut regulam diligentius observetis vobis in remissionem peccatorum injungentes.

Ne igitur ultra modem in multitudine fratrum vel sororum ibidem cohabitantium eadem domus oneretur, provide statuimus ne ultra quam duo presbiteri, talis etatis qui ydonei sint ad divina celebranda, et unus clericus aptus et habilis ad ordinandum in ea recipiantur, nec unquam numerum istum de cetero simul excedant.

Et quatuor conversi laici tantum ibidem valeant admitti, et octo sorores tantum, que tales sint et tam fortes quod officia domus competenter valeant exercere. Nec aliquando numerus iste excedatur. Ita tamen ut, cum aliquis in utroque sexu recipe debuerit, in habitu seculari per annum probetur, et, anno elapso, in conspectu universitatis fratrum et sororum, ei ordo domus exponatur, et, si ei placuerit - et domui similiter - ut remaneat , et se promiserit ordinem observaturum, de consensu universitatis vel partis sanioris, in collegium domus recipiatur. Ita tamen quod tria vota, videlicet obedientie, castitatis et renuntiationis proprietatis humiliter emittat, et quod sine licentia preceptoris nihil recipiet vel habebit, vel alii donabit, fideliter promittat. Et tunc demum, flexes genibus, devote et humiliter in manus preceptoris in osculo paces recipiatur. Verumptamen nullus uxoratus cum uxore sua simul recipiatur.

top

HEC SUNT PRECEPTA :

1. Deum timete et mandata ejus observate ; super omnia diligatur Deus.

2. Unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sedsint vobis omnia communia. Et distribuatur unicuique vestrum a magistro vestro victus et tegumentum non equaliter omnibus, quia alius alio infirmior, sed, juxta sententiam Actuum apostolorum, prout unicuique opus fuerit.

3. Si quis ingredi in domum voluerit, per annum probabitur in habitu seculari. Anno peracto, si domus ei placuerit, vel si talis fuerit ejus conversatio quod non debeat reprobari, in congregatione fratrum recipiatur. Antequam induatur habitu religionis istius, jurabit quod, nec per se nec per alium, dederit aut promiserit, aut indebitum servitium fecerit per quod istius domus ingressuin speraverit optinere.

4. Convivium autem quod in tali ingressu fieri solet nullus quasi debitum exigat, sed in ejus qui recipitur arbitrio relinquatur.

5. Unus ex presbiteris eligatur in magistrum communi assensu capituli vel partis sanioris, cui onmes obediant in Christo. Ipse vero magister nichilominus domino episcopo tanquam Christo tenebitur obedire.

6. De consilio autem magistri et partis sanioris capituli, procurator exteriorum, sive vir, sive mulier, eligetur et nummos custodiat, si tamen ydoneus fuerit vel ydonea, alioquin alia persona eligatur ad hoc ydonea.

7. Similiter, de consilio fratrum, magister unam de sororibus instituat quam viderit magis ydoneam et honestam, que presit sororibus et ancillis, et eas ordinet ad servitium pauperum, et disciplinet; et hec poterit loqui in mensa scilicet de necessariis et cum silentio.

8. Computabitur autem sexties in anno ad minus de expensis et receptis omnibus coram magistro et consilio domus.

9. Magister et procurator nichil grande agant, nisi de communi consilio domus, utpote hereditatem vendere, emere, seu alienare, seu quempiam in fratrem vel sororem recipere.

10. Quicumque horas canonicas noverit, sive clericus, sive laicus fuerit, eas horis statutis persolvat, et maxime sacerdotes : nam cum ceteris poterit de statutis horis, ad consilium magistri, dispensari.

top

11. Qui vero noverit horas Beate Virginis Marie, eas decantet. Qui tantum scierit septem psalmos penitentiales, eos decantet pro matutinis.

12. In principio ante septem psalmos illos dicet Pater noster et Deus in adjutorium meum intende, cum Gloria Patri. In fine vero septem psalmorum dicet Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison et Pater noster, et in fine dominice orationis, scilicet Pater noster, dicet : Per dominum nostrum Jhesum, filium tuum, qui tecum vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen. - Domine, exaudi orationem mean et clamor meus ad te veniat. Benedicamus Domino : Deo gratias. Fidelium anime per Dei misericordiam requiescant in pace. Amen.

13. Qui vero tantum non noverit, Miserere mei Deus pro eadem hora septies decantabit eo ordine quo septem psalmi persolvuntur. Pro ceteris vero sex horis, Miserere mei Deus semel dicetur ordine quo supra. Qui autem tantum noverit dominicam orationem, pro matutinis dicet viginti quinque Pater noster et totidem Ave Maria; pro ceteris sex horis , septem ordine supradicto. Et hii premittant, ad matutinas, ad primam et ad completorium, Credo in Deum.

14. Hoc autem caveatur omnino ut nullus, dum psallat, interrumpat orationem suam. Quod si fecerit, super hoc confiteatur.

15. Provideatur autem ut, in tempore probationis, qui nescierit, discat Pater noster et Credo in Deum et Miserere mei Deus et Ave Maria.

16. Pro singulis fratribus et sororibus defunctis singuli sacerdotes domus tres missas persolvant, cum totidem commendationibus et vigiliis cum IX lectionibus. Quilibet clericus conversus unum psalterium decantet ; conversi et converse qui septem psalmos sciunt tantum, eos decantent septies; qui tantum scierit Miserere mei Deus, quinquaginta decantabit ; qui vero tantum Pater noster noverit, centum quinquaginta dicat.

17. Nullus in oratorio domus loquatur, nisi de hiis que ad officium ecclesie pertinent, et cum extraneis pauca ; in quo semper sit lumen ante Corpus Domimi.

18. Post completorium nullus in dormitorio loquatur, nisi magister vel magistra, vel cui ipsi preceperint cum hospitibus.

19. Ad matutinas omnes volumus interesse, nisi quem infirmitas excusabit, qui tamen hoc in sequenti fatebitur capitulo.

20. Omnes sub uno tempore cubitum eant, exceptis hiis qui varies deputantur officiis. Similiter de dormitorio non exeant, nisi sub uno nichilominus tempore.

top

21. Singulis septimanis ad minus capitulum teneatur die et hora qua magister domui viderit expedire.

22. Privates disciplinas singuli singulas accipiant in ebdomada : nullus autem amplius presumat, nisi de voluntate magistri.

23. Magister capitulum teneat, ante quem sese invicem proclament zelo justitie et fraterne dilectionis affectu. Si quis autem clamorem in se factum deprehensus fuerit egre ferre, in sequenti capitulo a deprehensore climatus super hac offensa graviter puniatur.

24. De criminibus et de offensis magistri extra capitulum tractabitur.

25. Qui secreta capituli revelare presumpserit, si super hoc convictus fuerit, excommunicetur.

26. Excommunicati tales est pena : ad terrain comedet panem et aquam cum solo pulmento, donec ad voluntatem magistri super hac offensa satisfecerit. Nullus cum eo loquatur nisi qui ei servierit et qui pro necessitate corporis et anime ad eum missus fuerit.

27. In accipiendis disciplinis que pro culpis infligentur, iste servabitur ordo : si presbiter fuerit vel clericus, coram omnibus presbiteris et clericis puniatur. Laici vero coram omnibus fratribus tantum. S1 vero mulier fuerit, ducatur seorsum in partem coram cunctis mulieribus, omnibus viris exclusis, disciplinanda.

28. In capitulum non veniant decrepiti et ydiote, nisi de jussu magistri.

29. Confessiones sanorum, in loco eminentiori templi, ab ortu solis usque ad occasum, recipiantur.

30. Viri et mulieres separatim dormiant et reficiantur. Nullatenus liceat viris ingredi habitacula mulierum, nec mulieribus virorum, sine teste a magistro sibi designato.

top

31. Viri in baccis et camisiis dormiant , mulieres in camisiis.

32. In dormitorio sacerdotum nullus dormiat extraneus, nisi qui sacerdos vel clericus fuerit, et bone et honeste opinionis. In dormitorio vero fratrum clerici et laici dormiant, de licentia tamen magistri.

33. In dormitorio vero sororum nulle, nisi converse, dormiant.

34. Antequam infirmus recipiatur, peccata confiteatur et, si necesse fuerit, religiose communicetur, postea ad lectum ducatur et ibi quasi dominos domus cotidie, antequam fratres comedant, caritative reficiatur, et quicquid in ejus desiderium venerit, si tamen inveniri poterit, quod non sit ei contrarium, secundum posse domus, ei queratur, donec sanitati restituatur. Et ne quis sanitati restitutus pro nimis festina recessione recidivum patiatur, septem diebus in domo sanus, si voluerit, sustentetur.

35. Infirmi autem nunquam sint sine vigili custodia.

36. Infirmarie domus segregantur ita ut presbyteri propriam habeant, conversi suam, converse suam. Qui omnes, cum infirmantur, secundum dispositionem magistri, custodiam habeant, et ministrabitur eis, prout cuique opus fuerit.

37. Dominica die, die martis, die jovis, temporibus oportunis, carnibus poterunt vesci tam fratres quam sorores. Si autem sollempnitas Dominice Nativitatis, vel Circumcisionis, vel Apparitionis, vel Beate Virginis Marie, aut Omnium Sanctorum, vel patroni ecclesie, vel dedicationis ejusdem, secunda vel quarta feria evenerit, similiter poterunt vesci carnibus; aliis diebus communiter a carnibus abstineant.

38. In conventu pulmentum fratres habeant cum uno solo ferculo , aliquando tamen poterunt uti caseo, fructu, herbis crudis et hiis similibus.

39. Dabitur eis mensura vini, cervisie, vel alterius poculi, secundum quod magister et consilium domus viderint tempori convenire.

40. Caveatur omnino ab omnibus ne quis ad mensam afferat quod manducet, et, dum refectus fuerit, non presumat de mensa aliquid asportare.

top

41. In refectorio cotidie sacra lectio legatur ad prandium et ad cenam, ubi nullus loquatur nisi qui preest, qui legit et qui ministrat, et tunc cum silentio. Extra domum suam nullus silentio ligabitur. In grangiis simili modo silentium observetur.

42. In refectorio dum fratres comedunt, operarii et familie non comedant.

43. Nullus tincta habeat vestimenta, exceptis cappis de choro et almuchiis de sagio quibus in ecclesia sacerdotes utuntur. Sole femine mantellos habeant. Presbiteri tamen duos mantellos habeant quos ad usus necessarios accipiant. Unusquisque duas tunicas habeat; sacerdotes duo pellicia habeant, unum usque ad genua, sine manicis, alterum longius et cum manicis. Conversi unum habeant pellicium sine manicis usque ad genua, et scapulariis usque ad genua protensis utantur; sacerdotes longioribus. Mulieres duo longa pellicia habeant cum manicis. Linea vestimenta omnibus secundum dispositionem magistri et procuratoris distribuantur. Quicumque nova vestimenta vel calciamenta accipere voluerit, reddat vetera.

44. Nemo de domo exeat , nisi de licentia magistri vel ejus qui in loco ipsius erit, nec in villa comedat nisi de licentia ejusdem.

45. Extra villam nullus fratrum vel sororum exeat sine cappa et sine comite a magistro sibi designato. Cum scapulariis nemo exeat ultra destinatos terminos a magistro.

46. Magister vero in supradictis observantiis ad tempus poterit cum fratribus et sororibus dispensare, cum viderit eis expedire.

47. Si frater vel sorer in fratrem vel sororum manum miserit violentam , septem diebus continuis jejunet, et comedet ad terrain nudam, et postea tamquam excommunicatum vel excommunicatam se gerat, donec absolutionem receperit ab eo qui absolvere potest. Interim autem vitetur ab omnibus, secundum quod in canone permittitur.

48. Si frater vel soror sanguinem fuderit, vel enormiter aliquem vel aliquam leserit, eiciatur de domo, vel arbitrio magistri et consilio domus gravissime puniatur.

49. Si quis frater vel soror proprietatem habuerit in morte sua et vivens magistro suo non ostenderit, nullum divinum officium pro ipso vel pro ipsa agatur ; sed quasi excommunicatus vel excommunicata sepeliatur. Et si vivens proprietatem habuerit et postea illa pecunia super illum fratrem vel sororem inventa fuerit, quadraginta diebus penitentiam agat , comedens in terram : interim jejunans omnia sexta feria in pane et aqua.

50. Si vero homicidium fecerit , vel incendium , vel furtunm , vel adulterium , vel peccatum contra naturam, et super hoc convincatur, a domo eiciatur.

51. Hec autem a nobis constituta sunt ita quod, si domui viderimus expedire, ad peticionem illius domus liceat nobis addere , vel subtrahere ac mutare. Hanc igitur nostre institutionis paginam, auctoritate Dei omnipotentis, et Beate Marie Virginis, et omnium Sanctorum Dei, et nostra, sub anathematis interminatione decernimus observari. Actum anno Domini MCCXXX tercio mense junio.

top